Charter Document - 00910053

Charter Document - 00910053


Charter Number: 00910053
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1151 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f23v)

Charter:

Robertus archidiaconus Oxenefordie omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Que coram personis ecclesiasticis recte statuuntur dignum est memorie commendari ne obliuione surrepente in posterum ualeant in dubium deuenire Ideoque ad omnium noticiam uolumus peruenire quod Stephanus de Ponsold et A de Grai uxor sua dederunt et concesserunt abbati et monachis de Egnesham ecclesiam de Cornewella cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam libere et integre habendam et pro uoluntate sua integre tractandam Walterus quoque qui eandem ecclesiam habuerat eam in pleno capitulo nostro apud Witten in manu nostra refutauit et nos personatum eiusdem ecclesie ad presentationem predicti Stephani abbati et conuentui in perpetuum assignauimus Ualete