Charter Document - 00910049
Charter Number: | 00910049 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1164 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f23r) |
Charter:
Rogerus dei gracia Wigorniensis ecclesie minister uniuersis sancte matris ecclesie filiis salutem Officii nostri nos hortatur auctoritas ut beneficia que in nostra diocesi fidelium deuotio pauperibus Christi pietatis intuitu contulit ipsis confirmare et scripto communire curemus Hinc est quod ecclesiam de Tetteberia confirmamus ecclesie de Egnesham sicut habent eam ex dono nobilis uiri Reginaldi de Sancto Walerico et carta eius quam inspeximus testatur eandemque huius nostri sigilli impressione roboramus his testibus Matheo archidiacono de Gloecestria magistro Moyse Ricardo Luuel Gill[eberto] capell[ano] Samsone clerico Roberto monacho Roberto de Camped et multis aliis