Charter Document - 00910048

Charter Document - 00910048


Charter Number: 00910048
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Extent of Lands
Date: 1143 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f23r)

Charter:

Speciali domino Henrico dei gracia Wintoniensi episcopo et amicis dilectissimis uicec[omiti] et uniuersis ciuibus Wintonie R eadem gracia Bathoniensis episcopus salutem in domino Uniuersitati uestre notum fieri uolumus quod nos instinctu pietatis et misericordie ecclesie de Egnesham et confratribus et amicis nostris inibi deo militantibus terram quam ab eis pro tribus marcis commutauimus in confinio hospitii nostri in Wintonia ita liberam et quietam reddimus pro remedio anime nostre sicut eam liberius et quietius tenuerunt ante factam commutationem hac tamen conditione ut in beneficiis et orationibus suis specialem perpetuamque memoriam mei faciant et in consortium fraternum admittant Quanta igitur possumus humilitate uestre supplicamus caritati quatinus huic rei testimonium dare si necessitas euenerit omni cum fiducia non differatis utque retributor omnium bonorum deus participes mercedis quam pro hac donatione expectamus uos fieri concedat predictos fratres quanta poteritis sollicitudine et diligentia protegere et defendere studeatis ne aliquam in hac parte uexationem uel inquietudinem incurrant Ual[ete]