Charter Document - 00910046

Charter Document - 00910046


Charter Number: 00910046
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1171 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f22v)

Charter:

Bartholomeus dei gracia Exoniensis episcopus et I Cicestrensis decanus omnibus fidelibus in Christo salutem Nouerit uniuersitas uestra controuersiam que inter abbatem de Egnesham et Nicholaum clericum de Chersintona et abbatem de Oseneia diu uertebatur super decimis unius hide in Wrtona que dominium eiusdem uille esse perhibetur hoc modo in presentia nostra transactione esse decisam Ecclesia siquidem Egnesham predictas decimas perpetuo tenebit reddendo inde singulis annis ecclesie de Oseneia duos solidos ad festum sancti Michaelis Sic enim coram nobis qui ex domini pape mandato causam illam cognoscendam terminandamque susceperamus fide ex utraque parte interposita inter eos apud Niwebir[iam] transactum est Testibus Simone abbate Sancti Albani Roberto archidiacono Oxenefordie N archidiacono Huntend[onie] Ricardo thesaurario Regis Iohanne de Sar[esbiria] N priore de Walingeforde et R priore de Keningewrd