Charter Document - 00910045

Charter Document - 00910045


Charter Number: 00910045
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1148 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f22v)

Charter:

Dilectis sibi in domino uniuersis sancte matris ecclesie filiis frater Gillebertus Herefordensis ecclesie minister salutem in Christo Nouerit dilectio uestra delegatam nobis a domino et patre nostro Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo causam inter abbatem Egneshamie et Alanum clericum de Sloctres super decimis dominii de Newentone quod est de feodo Rogerii de Oili sub hoc tandem transactionis fine in presentia nostra apud Wigorniam fuisse terminatam Memoratus Alanus in iam dictis decimis ius monasterii et conuentus Egneshamie publice recognoscens easdem decimas sub annua pensione trium solidorum ab abbate et conuentu in posterum tenendas suscepit ad monasterium Egnesham[nense] ipso decedente cum omni integritate deuoluendas Quod quia in irritum nolumus aut in dubium de cetero posse reuocari presenti scripto uniuersitati uestre significare et sigilli nostri auctoritate confirmare curauimus His testibus Radulfo de Saucei Willelmo de Sceldeslega Reginaldo de Cudintone Rogero de Cornwelle Eilrico presbitero de Rollendrith Hugone Crollebacun Waltero de Hardepirer Hugone clerico et multis aliis