Charter Document - 00910039

Charter Document - 00910039


Charter Number: 00910039
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f19r)

Charter:

Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegauie episcopo Wigorniensi et iustic[iis] et baronibus et uicecomitibus et ministris suis et omnibus fidelibus suis Glocestrescyre tam francis quam anglis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus molendinum de Wiggewald quod Hugo tenet pro xxx solidis et in uno meo alio molendino eiusdem uille x sol[idos] per annum sicut Man[asser] Biset dapifer meus illis dedit et sicut carta eius testatur Quare uolo et firmiter precipio quod eidem monachi hec predicta habeant et teneant bene et in pace et libere et quiete et honorifice sicut ipse Man[asser] melius tenuit cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et molturis ad predicta molendina pertinentibus Testibus Thoma cancellario Ricardo de Humez constabulario et Henrico de Essex Gar[ino] filio Gir[oldi] cam[erario] Hugone de Piris Gaufrido de Bruerc[ort] apud Gloecestriam