Charter Document - 00910038
Charter Number: | 00910038 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1157 - 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f18v) |
Charter:
Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegauie episcopo Lincolniensi et iustic[iis] et baronibus uicecomitibus et ministris suis et omnibus fidelibus suis Buchinchehamscir tam francis quam anglis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus ecclesiam de Merstona cum omnibus pertinentiis suis et duas hidas terre in Fulebroc sicut Wiganus nepos Briencii illis dedit et sicut carta eius testatur Quare uolo et firmiter precipio quod eidem monachi hec predicta bene et in pace et libere et quiete et honorifice in perpetuum teneant et habeant Testibus Comite Reginaldo Corn[ubie] et Henrico de Essex et Henrico filio Geroldi apud Walingeford