Charter Document - 00910037

Charter Document - 00910037


Charter Number: 00910037
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f18v)

Charter:

Henricus rex Angl[orum] comiti de Warwich et ministris suis salutem Precipio quod omnes dominice res abbatis de Egnesham quas homines sui affidauerint suas esse proprias sint quiete de theloneo et passagio et omni consuetudine quoniam nolo quod inde aliquam consuetudinem capiatis Et si quid de suo propter hoc captum est super hoc reddatur T[este] Canc[ellario] apud Oxenford