Charter Document - 00910035
Charter Number: | 00910035 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1154 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f18v) |
Charter:
Henricus Rex Angl[ie] et Dux Norm[annie] et Aquitannie et Comes Andegauie iustic[iis] et uicecomitibus et ministris suis et hominibus de Gloecestrascira salutem Concedo quod abbas de Egnesham habeat warennam suam in Mucletona sicut antecessor eius plenius habuit tempore Henrici Regis aui mei Et prohibeo ne quis in ea fuget uel leporem capiat sine eius licentia super x libr[as] forisfacture Teste Man[assero] Biset dapifero apud Walingeford