Charter Document - 00910034

Charter Document - 00910034


Charter Number: 00910034
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mandate
Date: 1142 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f18r)

Charter:

G comes de Mellent Godric et aliis fratribus de Feleleia in domino salutem Soror mea comitissa de Penbroch per litteras suas requisiuit me pro fratre Rogero de Auco ut locum uestrum qui est in nemore meo si ratio postularet ei concederem Ego autem per litteras meas mandaui abbati de Theochesberia cuius monachus est prefatus Rogerus ut super hac re consilium suum per litteras suas michi mandaret cuius litteras nondum habui Et quoniam interim per honestas et familiares michi personas didici predictum fratrem Rogerum uel Hugonem qui uester prelatus fuit minus utiles esse ad curam loci uestri optinendam requisiui carissimum patrem et amicum meum Walterum abbatem de Egnesham ut pro dei et nostro amore curam loci uestri suscipiat in omnibus que ad me pertinent sicut etiam dominum episcopum Lincolniensem ex sua parte ei iampridem iniunxisse audiui Mando itaque uobis ut ad eum amodo intendatis de omnibus que ad me spectant de uobis Et quicquid de uobis aut de uestris possessionibus paterna dispensatione disposuerit totum ex parte mea concedo et benigno affectu ratum et stabile esse constituo