Charter Document - 00910032
Charter Number: | 00910032 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1142 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f18r) |
Charter:
S[tephanus] Rex Angl[ie] episcopo Lincolniensi iustic[iis] uicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis me dedisse et concessisse in elemosinam pro anima Regis Henrici et pro salute mea deo et ecclesie sancti Iohannis de foresta Blocchesham et monachis ibidem deo seruientibus vii acras terre in prefata foresta in incrementum eiusdem loci Quare uolo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et monachi illas predictas vii acras bene et in pace et libere et quiete teneant sicut unquam melius uel liberius tenuerunt aliam terram suam tempore Regis Henrici cum omnibus libertatibus et quietanciis et liberis consuetudinibus cum quibus tunc temporis tenebant Testibus Willelmo de Ipra et Willelmo Martel et Ricardo de Camuilla et Ricardo de Luci et Bern[ardo] de Claromonte apud Oxenefordiam