Charter Document - 00910031

Charter Document - 00910031


Charter Number: 00910031
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1135 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f18r)

Charter:

Stephanus Rex Angl[ie] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus uicecomitibus et baronibus et iustic[iis] et ministris suis tocius Anglie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Waltero abbati de Egnesham omnes terras suas unde saisiatus fuit die qua Rex Henricus fuit uiuus et mortuus Et ideo uolo et precipio quod bene et in pace et honorifice teneat cum soca et saca et tol et theam et infangenetheof et cum omnibus consuetudinibus suis infra burgum et extra sicut unquam melius et quietius tenuit tempore Regis Henrici et sicut carta eius testatur Testibus episcopo Sar[esbiriensi] et episcopo Lincolniensi et Roberto de Uer apud Oxenefordiam