Charter Document - 00910020

Charter Document - 00910020


Charter Number: 00910020
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f15v)

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos ex inspectione autentici scripti bone memorie Roberti quondam Lincolniensis episcopi intellexisse quod capella de Chersintone pertinet ad ecclesiam de Egnesham quam uidelicet capellam Gaufridus de Glimtona concessu prefati episcopi et abbatis atque monachorum de Egnesham fundauit in feodo suo et in parrochia sancte Marie de Egnesham et prefatus episcopus eisdem monachis confirmauit tanquam capellam ecclesie de Egnesham ita quidem quod abbas de Egnesham retinuit in manu sua mortuos de Chersintone apud Egnesham sepeliendos Nos igitur quod a prefato predecessore nostro rationabiliter factum est gratum et ratum habentes eius scripto scriptum nostrum duximus apponere ipsamque capellam prefatis monachis confirmauimus saluo in ea iure magistri Nicholai de Leuechenore quamdiu uixerit saluis etiam episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate His testibus magistro Rogero archidiacono Leucestrie magistro Ricardo de Swalecliue magistro Ricardo Grim Roberto de Capella et Theobaldo canonicis Lincolniensis ecclesie magistro Alexandro de Elnestow[e] Galfrido de Deping[e] Eustachio de Wilton et aliis multis