Charter Document - 00910014
Charter Number: | 00910014 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1180 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f14v) |
Charter:
Henricus dei gracia rex Ang[lie] et dux Norm[annie] et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus archidiaconis decanis comitibus baronibus iustic[iariis] uicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Anglie salutem Sciatis quod abbatia de Egnesham et abbas et monachi ibidem Deo seruientes et terre et redditus et omnes res et possessiones sue sunt in manu et custodia et protectione mea et ideo precipio quod ipsam abbatiam et abbatem et monachos et terras et redditus et omnes res et possessiones suas custodiatis et manuteneatis et protegatis sicut meas proprias ita quod nullam iniuriam uel contumeliam eis faciatis nec fieri permittatis et de nullo tenemento quod in dominico suo teneant ponantur in placitum nisi coram me Et si quis eis super hoc in aliquo foris facere presumpserit plenariam eis inde sine dilatione iusticiam fieri faciatis Testibus Willelmo de Hum[et] constabulario et Ricardo de Aufar Apud Wdestocke