Charter Document - 00910013
Charter Number: | 00910013 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1191 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f14r) |
Charter:
Thomas de Sancto Walerico omnibus hominibus suis francis et anglis salutem Sciant presentes et futuri quod ego concessi et presenti carta confirmaui Deo et sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem Deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum et heredum meorum ecclesiam de Tettebyr[ia] cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus sicut eam habent ex dono R[eginaldi] de Sancto Walerico aui mei Concedo etiam et confirmo predicte ecclesie et monachis de Egnesham terram de Fines stokes cum omnibus pertinentiis suis habere de me et heredibus meis libere et quiete et in pace sicut eam habent ex dono Radulfi Basset et ex concessione R[eginaldi] aui mei ecclesiam quoque de Norton et dimidiam hidam terre in eadem uilla de Norton necnon et uillam de Wdeatone cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis sicut eam possident ex dono Walkelini Hareng eisdem monachis concedo et in perpetuum possidenda libere quiete et pacifice confirmo Huius autem concessionis et confirmationis mee presenti scripto et sigilli mei appositione roborate testes sunt Clemens prior Osen[eye] magister Walterus subprior Sancte Fredeswithe magister Alardus de Sancta Mildrida Radulfus Hareng Radulfus de Norton Robertus de Estrop Rogerus de Noua Foresta