Charter Document - 00910011

Charter Document - 00910011


Charter Number: 00910011
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f14r)

Charter:

Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus A decano totique capitulo beate Marie Lincolniensis salutem Nolumus nos latere quia in primo Pentecosten post factam inter Regem et Ducem Norm[annie] concordiam processiones Fertewelle Hanewen et Nortunie que de iure Egneshamnensis monasterii esse dinoscuntur ad Banneberiam propter feriam nostram manifestandam que tunc primo incipiebat uenire fecimus concessione et nomine Egneshamnensis monasterii eo tenore ne in posterum hec facta nobis concessio monasterio Egnesham uel eiusdem loci fratribus nocumentum ingerat quod suam amittant dignitatem Nouimus itaque processiones Oxenefordescyre in perpetuum concessas et confirmatas esse Egneshamnensi monasterio Ualete

Source (click image below to view full size)