Charter Document - 00910010
Charter Number: | 00910010 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1163 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f13v) |
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus uniuersis catholice ecclesie filiis salutem Cum ea que a predecessore nostro uiris religiosis collata fuerunt nostre sollicitudinis munimine corroborare debeamus dilectis in Christo filiis monachis de Egnesham processionem tocius archidiaconatus Oxenefordie sicut eam ex liberalitate uenerabilis memorie a[lexandri] predecessoris nostri Lincolniensis episcopi in sollempnitate Pentecosten obtinuisse dinoscuntur concedimus et perpetuo assignamus hac conditione inserta quod ecclesia Lincolniensis cuius nomine eam adepti sunt duas partes oblationis scilicet argenti et quicquid oblatum fuerit in auro in pannis sericis cortinis et uestimentis ad sacerdotale officium ornatis integre annis singulis percipiet Tercia uero pars oblationis uidelicet argenti cum aliis oblationum beneficiis ad usus monachorum reseruabitur Et ut huius beneficii assignationem abbas de Egnesham qui nobis et capitulo nostro sacramenti religione super hac re obligatus tenetur in perpetuum possideat presentis scripti attestatione eam confirmamus et sigilli nostri munimine corroboramus saluis in omnibus supradictis oblationum beneficiis que sancta mater Lincolniensis ecclesia sibi reseruauit Testibus Willelmo abbate de Burg[o] Martino Lincolniensi thesaurario Nicolao Hunted[one] arch[idiacono] G capellano domini reg[is] magistro Radulfo medico magistro Henrico magistro Malgerio Willelmo de Buggend[one] Thoma capellanis Fulcone canonico Ricardo Barret[to] et Laurentio Fulcone pincerna Waltero de Terrauuasta Iohanne Abbate et Helya de Glemesfordia et multis aliis