Charter Document - 00910009

Charter Document - 00910009


Charter Number: 00910009
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f13v)

Charter:

Adelelmus Lincolniensis ecclesie decanus uniuersumque capitulum eiusdem ecclesie uniuersis catholice ecclesie filiis salutem Nouerit dilectio uestra nos concessisse et perpetuo assignasse ecclesie de Egnesham processionem tocius archidiaconatus Oxenefordie sicut eam ex liberalitate uenerabilis memorie episcopi Allexandri et eiusdem successoris Roberti episcopi Lincolniensis ecclesie in sollempnitate Pentecosten optinuisse dinoscuntur hac interposita distinctione quod ecclesia Lincolniensis cuius nomine eam adepti sunt duas partes oblationis argenti scilicet et quicquid oblatum fuerit in auro in pannis sericis cortinis et uestimentis ad sacerdotale officium ornatis integre annis singulis percipiet Tercia uero pars oblationis uidelicet argenti cum aliis oblationum beneficiis ad usus monachorum reseruabitur Et ut hoc beneficium ecclesia prenominata de Egnesham in perpetuum possideat carta presenti confirmamus et sigilli nostri munimine corroboramus tali cautione asscripta ut eiusdem ecclesie abbates sibi succedentes super hac re nobis sacramenti religione obligentur sicut eiusdem ecclesie abbas Godefridus se nostro obligauit capitulo saluis in omnibus supradictis oblationum beneficiis que sancta mater Lincolniensis ecclesia sibi reseruauit Ualete

Source (click image below to view full size)