Charter Document - 00910008
Charter Number: | 00910008 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f13r) |
Charter:
Alexander episcopus Lincolniensis omnibus clericis et laicis de Oxenefordscyra salutem Notum sit uobis quod ego concedo communi consilio capituli Lincolniensis ecclesie de Egnesham quod uos requiratis eam et ibi habeatis eandem indulgentiam quam haberetis apud Linc[olniam] Et hoc concedo uobis quia nimis remoti estis a matre ecclesia uestra Sed tamen penitentes quibus iniunctum est et alii qui uoluerint debent uisitare matrem suam quia quanto plus laborabunt pro deo tanto ampliorem recipient indulgentiam Et hoc concedo salua dignitate matris ecclesie