Charter Document - 00910006

Charter Document - 00910006


Charter Number: 00910006
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1094
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f12v)

Charter:

Willelmus rex Anglorum Roberto Lincolniensi episcopo salutem Precipio ut Columbanum Abbatem pacifice et honorifice teneas et plene facias ei habere escambium suum pro omnibus terris quas habebat apud Lestou ita ut nichil inde desit quin habeat totum ad ualens sicut habebat illuc et uide ne inde amplius audiam clamorem quia aliter non consensi te facere mutationem loci T[este] Willelmo Cancell[ario] apud Ou