Charter Document - 00910002
Charter Number: | 00910002 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1054 - 1057 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f10v) |
Charter:
Clarissimo ac reuerentissimo Uictori Apostolico nostro Godiua uxor Leurici Anglici consulis quicquid in Christo carius extat Cum omni Christiane religioni uniuersalis catholicus populus te prelatum et omni sanctitate gloriosum asserit decet te precibus ancille tue placabiles aures parumper accommodare Precor ergo te pastor summe quatinus dona que ego pro redemptione anime mariti mei meeque beate Dei genetrici Marie attribui Stou auctoritate tua confirmes sicut nostrarum compatriotum episcoporum atque abbatum necnon et consulum quorum nomina subscripta habentur corroborata sunt Possessionum nomina hec sunt Newercha scilicet atque Flatburch cum appenditiis suis et Branthon et Martineuuelle cum appenditiis Has ergo per monile meum et murenulas aureas uermiculatas matri Domini dedi Ego Edwardus rex Anglorum huius donationis libertatem regni totius fastigium tenens libenter concessi Ego Aldredus presul electus ad archiepiscopalem sedem Dorobernensis ecclesie huic regali munificentie assensum prebui Ego Wlfwi episcopus Ego Leofric dux Ego Heraldus comes Ego Tosti comes Ego Sipard dux et alii multi Apostolicum signum Hoc autem donum omni conamine annuo et Romana auctoritate confirmo et cartulam signatam meo sigillo retransmitto Si quis uero hoc ausus euertere fuerit cum Pilato et Iuda Scariothen Caypha quoque eorumque com manipularibus eternaliter adherentia combustione trudatur nisi ante mortis articulum satisfactione penituerit congrua