Charter Document - 00900336
Charter Number: | 00900336 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec fuit concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octauis sancti Martini anno regni regis e[dwardi] filii regis Henrici ix coram ipso domino rege Hugone filio Ottonis senescallo Radulpho de Hengham et aliis iusticiariis inter Philippum Burnel et Ysabellam uxorem eius petentes et Symonem abbatem Cestrie tenentem de maneriis de Saluton Huntindon Cheueley et Bogthon cum pertinenciis vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Philippus et Isabella recognouit predicta maneria cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancte Werburge Cestrie et illa remiserunt et quiete clamauerunt de se et heredibus ipsius Ysabelle dicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte imperpetuum et idem abbas recepit predictos Philippum et Isabellam et heredes ipsius Isabelle in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta imperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec fuit concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octauis sancti Martini anno regni regis e[dwardi] filii regis Henrici ixdate coram ipso domino rege Hugone filio Ottonis senescallo Radulpho de Hengham et aliis iusticiariis inter Philippum Burnel et Ysabellam uxorem eius petentes et Symonem abbatem Cestrie tenentem de maneriis de Saluton Huntindon Cheueley et Bogthon cum pertinenciis vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Philippus et Isabella recognouit predicta maneria cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancte Werburge Cestrie et illa remiserunt et quiete clamauerunt de se et heredibus ipsius Ysabelle dicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte imperpetuum et idem abbas recepit predictos Philippum et Isabellam et heredes ipsius Isabelle in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta imperpetuum