Charter Document - 00900333
Charter Number: | 00900333 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1299 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[hec fuit] finalis concordia facta die Martis post Pascha [anno regni regis] Edwardi filii regis Henrici xxvii coram Reginaldo de Grey iusticiario Cestrie Johanne de Grey Radulpho de Vernon Hugone de Venables Ricardo de Masci Patricio de Haselwell Ricardo de Sondbach et Johanne Boydell militibus et inter Willelmum de Venables de Newbold querentem et abbatem sancte Werburge Cestrie deforciantem aduocacionem ecclesie beate Marie de Astbury unde placitum summonitum fuit inter eos in eadem curia per breue de recto predictus abbas inde posuit se in magnam assisam domini regis et petit recognicionem fieri utrum ipse maius ius habeat tenend aduocacionem de Astbury vt ius suum et ius ecclesie sue sicut tenetur a predicto Willelmo de Venables similiter videlicet quod predictus Willelmus cognouit aduocacionem predictam esse ius ipsius abbatis unde eam remisit et quiete clamauit de se et heredibus suis dicto abbati et successoribus suis imperpetuum et ad eam warentizandum se et heredes sous obligauit et pro hac re [abbas] dedit viginti libras Willelmo et remisit quinquaginta marcas
Markups
Names Markup:
[hec fuit] finalis concordia facta die Martis post Pascha [anno regni regis] Edwardi filii regis Henrici xxviidate coram Reginaldo de Grey iusticiario Cestrie Johanne de Grey Radulpho de Vernon Hugone de Venables Ricardo de Masci Patricio de Haselwell Ricardo de Sondbach et Johanne Boydell militibus et inter Willelmum de Venables de Newbold querentem et abbatem sancte Werburge Cestrie deforciantem aduocacionem ecclesie beate Marie de Astbury unde placitum summonitum fuit inter eos in eadem curia per breue de recto predictus abbas inde posuit se in magnam assisam domini regis et petit recognicionem fieri utrum ipse maius ius habeat tenend aduocacionem de Astbury vt ius suum et ius ecclesie sue sicut tenetur a predicto Willelmo de Venables similiter videlicet quod predictus Willelmus cognouit aduocacionem predictam esse ius ipsius abbatis unde eam remisit et quiete clamauit de se et heredibus suis dicto abbati et successoribus suis imperpetuum et ad eam warentizandum se et heredes sous obligauit et pro hac re [abbas] dedit viginti librasnumeral Willelmo et remisit quinquaginta marcasnumeral