Charter Document - 00900329
| Charter Number: | 00900329 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1154 - 1158 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego] Willelmus de Venables recognosco Deo et sancte Werburge ecclesiam de Estburia ita libere et quiete sicut proauus meus Gilbertus de Venables eam dedit Deo et sancte Werburge omnino liberam et quietam ab omni re nihil omnino retinens in ea preter oraciones nec eciam ius aduocacionis Teste Hugone comite Cestrie Hugone de Lacy W[illelm]o de Warenna Willelmo Malmac Willelmo Patric Hamone Masci Roberto Bannest[re] Warino de Vernon Radulfo filio Warini Ricardo de Luuetot et toto comitatu ad Cestriam Et bene sciatis quod ego ita libere et quiete prefatam ecclesiam Deo et sancte Werburge concedo sicut carta Hugonis primi comitis testatur
