Charter Document - 00900318

Charter Document - 00900318


Charter Number: 00900318
Cartulary Title: The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1278
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Rex archiepiscopis [] salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse dilectis nobis in Christo abbati et conuentui Cestrie quod ipsi et eorum successores inperpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem lune in manerio suo de Bromburg in comitatu Cestrie et unam feriam ibidem singulis annis per tres dies duraturam videlicet in vigilia et in die et in crastino sancti Barnabe apostoli nisi mercatum illud et feria illa sint ad nocumentum vicinorum mercatorum et vicinarum feriarum Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod predicti abbas et conuentus et eorum successores inperpetuum habeant predicta mercatum et feriam apud manerium suum predictum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad huiusmodi mercatum et feriam pertinentibus Nisi mercatum illud et [] sicut predictum est Hiis testibus venerabili patre Robertus Bathonensi et Wellensi episcopo Henrico de Lacy comite Lincolnie Roberto de Tybotot Antonio Bek Hugone filio Ottonis Stephano de Penecestria Elia de Haunuille et aliis Data per manum nostram apud Douoriam quinto die Februarii

Source (click image below to view full size)