Charter Document - 00900307

Charter Document - 00900307


Charter Number: 00900307
Cartulary Title: The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

[Hec est] finalis concordia inter abbatem sancte Werburge Cestrie et abbatem de Stanlowe coram R[anulpho] comite Cestrie et R[ogero] de Lascy constabulario facta et in comitatu recitata anno domini mccix H[ugone] et R[adulpho] abbatibus Prouisum est in primis vt monachis Cestrie remaneat Alrichesholm cum omnibus pertinenciis suis integre et quiete Monachi uero de Stanlowe habebunt libere et quiete inperpetuum totam terram et mariscum que iacet inter Holmlache et Holpol sicut descendunt in Tervin et inde facient sicut de proprio piscariam si voluerint et molendinum fugeres si velint et omnia alia commoda sua et asiamenta que inibi fieri possunt absque detrimento molendinorum et piscariam monachorum Cestrie et absque retencione et mutacione cursus predictarum aquarum saluis piscariis monachorum de Stanlowe in eodem pul Ita quod idem monachi de Stanlowe non eleuabunt stagnum suum super altitudinem riparum eiusdem pul Quod si predicte aque cursum suum per inundacionem aquarum ut fieri solet mutauerint salua erit utrique domui terra quam tempore facte composicionis habebat Item si superius molendinum monachorum Cestrie impetu aquarum uel instabilitate terre uel alico casu defecerit et in loco quo nunc est affirmari competenter non poterit liceat monachis Cestrie loco competenciori infra prenominatos Holumlake et Holpul vbi sibi viderint expedire molendinum suum super aquam de Teruen assidere et ad terram monachorum de Stanlowe attachiare et affirmare Conuenit eciam quod monachi de Stanlowe inuenient monachis Cestrie singulis annis viii diebus ante Nativitatem sancti Johannis Baptiste in marisco suo in loco competenti tam ad falcandum quam ad ducendum sumptibus abbatis Cestrie xxiiii carratas cooperimenta vnamquamque carratam vi boum Item si forsitan placuerit abbatibus piscariam facere de subtus molendina monachorum Cestrie uersus Merse vtraque domus suam medietatem faciet et suam medietatem commodi percipiet Item prouidetur inter eos de via que ducit de Wirhale usque ad pontem fustium inter molendinos monachorum Cestrie quod ipsa erit xxx pedum in latitudine incipiens a fossato bercarie monachorum de Stanlowe per loca rectiora et duriora usque ad predictum pontem et de ponte erit via eiusdem latitudinis usque ad molendina monachorum Cestrie [et ut ista conuentio inter predictas Abbathias de Cestria et de Stanlawe firma permaneat et inconcussa domini R Comitis Cestrie et R de Lascy Constabularii et utriusque domus Abbatum sigillorum appositione est roborata Hiis testibus R comite Cestrie R constabulario Cestrie Philippo de Orreby tunc justiciario Cestrie H[enrico] de Aldilegh P[etro] clerico H[enrico] T[homa] et R[ogero] dispensariis Johanne de Pratellis Normanno de Pantous Guarino de Vernon Willelmo de Venables Roberto Patricio magistro Alano magistro Johanne de sancta Maria magistro Hugone de sancte Werburga et multis aliis]

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




[Hec est] finalis concordia inter abbatem sancte Werburge Cestrie et abbatem de Stanlowe coram R[anulpho] comite Cestriename et R[ogero] de Lascy constabularioname facta et in comitatu recitata anno domini mccixdate H[ugone]name et R[adulpho] abbatibusname Prouisum est in primis vt monachis Cestrie remaneat Alrichesholm cum omnibus pertinenciis suis integre et quiete Monachi uero de Stanlowe habebunt libere et quiete inperpetuum totam terram et mariscum que iacet inter Holmlache et Holpol sicut descendunt in Tervin et inde facient sicut de proprio piscariam si voluerint et molendinum fugeres si velint et omnia alia commoda sua et asiamenta que inibi fieri possunt absque detrimento molendinorum et piscariam monachorum Cestrie et absque retencione et mutacione cursus predictarum aquarum saluis piscariis monachorum de Stanlowe in eodem pul Ita quod idem monachi de Stanlowe non eleuabunt stagnum suum super altitudinem riparum eiusdem pul Quod si predicte aque cursum suum per inundacionem aquarum ut fieri solet mutauerint salua erit utrique domui terra quam tempore facte composicionis habebat Item si superius molendinum monachorum Cestrie impetu aquarum uel instabilitate terre uel alico casu defecerit et in loco quo nunc est affirmari competenter non poterit liceat monachis Cestrie loco competenciori infra prenominatos Holumlake et Holpul vbi sibi viderint expedire molendinum suum super aquam de Teruen assidere et ad terram monachorum de Stanlowe attachiare et affirmare Conuenit eciam quod monachi de Stanlowe inuenient monachis Cestrie singulis annis viii diebus ante Nativitatem sancti Johannis Baptiste in marisco suo in loco competenti tam ad falcandum quam ad ducendum sumptibus abbatis Cestrie xxiiii carratas cooperimenta vnamquamque carratam vi boum Item si forsitan placuerit abbatibus piscariam facere de subtus molendina monachorum Cestrie uersus Merse vtraque domus suam medietatem faciet et suam medietatem commodi percipiet Item prouidetur inter eos de via que ducit de Wirhale usque ad pontem fustium inter molendinos monachorum Cestrie quod ipsa erit xxx pedum in latitudine incipiens a fossato bercarie monachorum de Stanlowe per loca rectiora et duriora usque ad predictum pontem et de ponte erit via eiusdem latitudinis usque ad molendina monachorum Cestrie [et ut ista conuentio inter predictas Abbathias de Cestria et de Stanlawe firma permaneat et inconcussa domini R Comitis Cestrie et R de Lascy Constabularii et utriusque domus Abbatum sigillorum appositione est roborata Hiis testibus R comite Cestrie R constabulario Cestrie Philippo de Orreby tunc justiciario Cestrie H[enrico] de Aldilegh P[etro] clerico H[enrico] T[homa] et R[ogero] dispensariis Johanne de Pratellis Normanno de Pantous Guarino de Vernon Willelmo de Venables Roberto Patricio magistro Alano magistro Johanne de sancta Maria magistro Hugone de sancte Werburga et multis aliis]