Charter Document - 00900305

Charter Document - 00900305


Charter Number: 00900305
Cartulary Title: The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1178 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint tam posteri quam presentes quod controuersia que versabatur inter ecclesiam sancte Wereburge de Cestria et ecclesiam de Benedicto Loco siue de Stanlawe super decimis de Staneya hoc modo perpetualiter sopita est videlicet quod ecclesia de Benedicto Loco siue de Stanlawe reddet annuatim ecclesie sancte Wereburge duas petras de cera unam infra octauas passionis apostolorum Petri et Pauli et aliam ad festiuitatem sancti Michaelis Et ipsa sepe dicta ecclesia de Benedicto Loco siue de Stanlawe solute et quiete habebit omnes decimas et omnes alias obuentiones totius terre de Staneya et eius pertinentium quas fratres prefate ecclesie propriis manibus vel sumptibus excoluerint et quicquid ipsi habuerint in nutrimentis animalium siue in aliis rebus unde decime dari solent absque omni calumpnia et reclamatione ecclesie sancte Wereburge Ita tamen quod quamdiu homines seculares in Staneya manserint ipsi omnia iura ecclesiastica sue matrici ecclesie de Estham persoluent prout fecerunt ante aduentum monachorum ad Stanlawe Et ecclesia sancte Wereburge prefatam ecclesiam pro hiis duabus petris de cera ab omni exactione ecclesie de Esteham cui villa de Staneya parochiali iure subiacebat per omnia defendet Et ut hec conuentio inconcussa persistat in posterum idcirco eam appositione sigillorum domini Roberti Abbatis de Cestria et Radulphi Abbatis de Buldewas [et] Johannis Abbatis de Cumbermara corroborari volumus

Source (click image below to view full size)