Charter Document - 00900243
Charter Number: | 00900243 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Conuenit inter abbatem Cestrie et Ricardum filium Hugonis de Morley inter quos super diuersis articulis suborta fuit materia questionis anno domini mcclxxxv quod dictus Ricardus et heredes sui et homines sui in Morlega Kideslega et Smallega facient annuatim duas apparencias ad duas magnas curias abbatis Cestrie apud Weston prout fieri consueuerunt tempore Hugonis patris dicti Ricardi et dictus Ricardus concessit iter liberum ad cariacionem carbonum prout in hoc scripto et in alio a dicto Hugone confecto continetur Item dictus Ricardus quiete clamauit homagia et sectas curie et fidelitatem et vi denarios annuos prout in hoc et in alio scripto a dicto Ricardo confectis continetur Dictus abbas concessit dicto Ricardo et heredibus suis ii acras terre in campo de Morlega in quodam assarto quod vocatur Saxesichis prout in scripto feofamenti apercius continetur
Markups
Names Markup:
Conuenit inter abbatem Cestrie et Ricardum filium Hugonis de Morley inter quos super diuersis articulis suborta fuit materia questionis anno domini mcclxxxvdate quod dictus Ricardus et heredes sui et homines sui in Morlega Kideslega et Smallega facient annuatim duas apparencias ad duas magnas curias abbatis Cestrie apud Weston prout fieri consueuerunt tempore Hugonis patris dicti Ricardi et dictus Ricardus concessit iter liberum ad cariacionem carbonum prout in hoc scripto et in alio a dicto Hugone confecto continetur Item dictus Ricardus quiete clamauit homagia et sectas curie et fidelitatem et vi denariosnumeral annuos prout in hoc et in alio scripto a dicto Ricardo confectis continetur Dictus abbas concessit dicto Ricardo et heredibus suis ii acrasnumeral terre in campo de Morlega in quodam assarto quod vocatur Saxesichis prout in scripto feofamenti apercius continetur