Charter Document - 00900079
| Charter Number: | 00900079 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1161 - 1182 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere peruenerint Ricardus Dei gracia Couentrensis ecclesie minister humilis eternam in Christo salutem Iustum est et sacra deuocione plenum ut ea que locis religiosis ex pia fidelium largitione canonice collata sunt ab auctoritate episcopali robur accipiant Inde est quod nos dilectos filios nostros R[obertum] abbatem et monachos sancte Werburge Cestrensis speciali prerogatiua dilectionis amplectentes eis ecclesiam de Nestona ex largicione Radulfi de Monte Alto cum consensu matris eius in cuius dote sita est nihilominus et Willelmi clerici fratris eius et eiusdem ecclesie quondam persone conueniencia canonice collatam presentis scripti auctoritate confirmauimus Hanc autem ecclesiam predictus Willelmus de Monte Alto clericus in manu nostra liberam et quietam resignauit vt eadem ecclesia cum iure patronatus et omnibus integritatibus suis sicut carta Radulfi de Monte Alto eis exinde facta testatur liberius conueniencius et in vsus et vtilitates predictorum abbatis et monachorum posset conferri Vt ergo hec confirmacio nostra perpetue firmitatis inposterum sicut decet robur obtineat eam presentis scripti patrocinio et sigilli nostri testimonio communimus sub interminacione anathematis inhibentes ne quis eam ausu sacrilego infirmare presumat Hiis testibus Magistro Roberto de Haia magistro Galfrido de Lentona Andrea Giffard magistro Waltero de Tellesberia Henrico capellano Manassero de Tama Willelmo de Monte Alto Galfrido Pecche Ricardo de Russal dapifero Gilleberto Poun camerario Osberto de camera et multis aliis
