Charter Document - 00900065
| Charter Number: | 00900065 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1221 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui sancte Werburge salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante Domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra proteccione suscipimus Specialiter autem de Presteburi[a] et Bromburth et de Nestona ecclesias cum capellis et pertinenciis earundem sicut eas iuste ac pacifice possidetis vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre proteccionis et confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani v idus Marcii pontificatus nostri anno quinto
