Charter Document - 00900028

Charter Document - 00900028


Charter Number: 00900028
Cartulary Title: The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1155 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegauorum W[altero] episcopo Cestrie et Hugoni comiti Cestrie et M[atildi] comitisse et constab[ulario] dap[ifero] et omnibus iust[iciariis] vic[ecomitibus] baronibus ministris et fidelibus suis de Cestresiria et Notinghamsiria et de Derbisiria salutem Sciatis quod ego recepi in manu et custodia mea saluo honore et dignitate Hugonis comitis Cestrie abbatiam de Cestria cum omnibus pertinentiis suis in ciuitate et extra in villis in burgis in maneriis et in omnibus tenuris et possessionibus suis Quare volo et precipio pro salute anime mee et pro anima Ranulfi comitis quod eiusdem abbatie monachi teneant omnia sua tenementa bene et in pace sola et quieta et libera de sac et de soc et de tol et de tem et de infangeneth[ef] et sic libere et honorifice et libere et quiete teneant sicut unquam liberius et honorabilius tenuerunt in tempore Hugonis comitis fundatoris abbatie vel aliquorum aliorum comitum ipsum subsequentium Et volo et precipio quod predicti monachi et omnes eorum possessiones sint per totum in mea firma pace ita vt nullus ponat eos vel homines eorum de aliquo in placitum iniuste super amorem meum Teste Thoma cancellario per Jocel[inum] de Balliol[o] apud Wdestok

Source (click image below to view full size)