Charter Document - 00900008
| Charter Number: | 00900008 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1150 - 1153 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Patris et filii et spiritus sancti amen Sanctorum prisca auctoritate patrum qui in nomine patris et filii et spiritus sancti in sancta ecclesia regiminis gubernacula hactenus tenuerunt quique suos adiutores sancteque ecclesie fundatores sua nobis industria suorumque scriptorum longa tradicione cognitos reddiderunt admoneri uidemur ut ea que a temporaneis nostris in sancte ecclesie matris exaltatione facta sunt presentibus per nos manifestentur posterisque dinoscenda nobis scribentibus reseruentur Nos igitur maiorum imitantes exempla iam quedam pietatis opera referamus que in Anglica terra gesta sunt a Hugone Cestrensi comite anno ab incarnatione domini millesimo nonagesimo tercio regnante potentissimo rege Willelmo atque in archiepiscopatu Cantuariensi pontificante Anselmo atque in Eboracensi pontificante Thoma Uolumus uero ut religiosi atque fideles Christiani cognoscant quia idcirco nobis ista describere placuit ut qui ea relegerunt uel audierint Deum subplica bilibri affectu pro sancte ecclesie fundatorum salute implorent et ut presentes ad regna celestia tendentes etiam inter etatis huius primates quos sequantur inueniant Igitur ad laudem et gloriam summe et individue Trinitatis atque incomprehensibilis Diuinitatis iam proferamus que nos dicere spopondimus Hugo Cestrensis comes atque Ermentrudis comitissa deuotioni religiose pia mente subditi piissimaque Dei uisitatione inspirati in quadam ecclesia que constructa est in honore sancte Werburge uirginis in ciuitate Cestre monachos religiose uiuentes posuerunt concedente rege Willelmo qui Deum assidue exorarent tam pro utilitate anime regis Willelmi et Willelmi patris eius nobilissimi regis et matris eius Mathildis regine fratrumque et sororum eius atque regis Edwardi quam pro animarum suarum salute et pro animabus patrum et matrum et antecessorum heredumque et parentum et [baro]num suorum omniumque Christianorum tam uiuorum quam defunctorum abbati et monachis dederunt Huic uero ecclesie sancte Werburge Hugo supradictus comes et Ermentrudis comitissa possessiones priores liberas inperpetuum et quietas concesserunt et de suis augmenta fuerunt habitationique monachorum abelem reddiderunt eamque abbatiam nulli omnino abbatie subditam fecerunt postea in ea monachos et abbatem deo donante et supradicto rege Willelmo concedente constituerunt Hanc etiam et quicquid ad eam pertinet Videlicet Ynes Saltonam Suttonam Ceueleiam Huntitonam Bostonam Weuenam Crostonam Trochfort Clistonam Estonam Vuisdeleth Hodesleiam Weupram et dimidiam Rabbi et terciam partem de Nestuna et terciam partem de Salhala et terciam partem de Staneia et dimidiam partem de Leche et unam carrucam terre ad Pulforth et terciam partem de Burewardesleia et Edinchale et Sotewica Insuper etiam dederunt huic ecclesie in ipsa ciuitate de suo dominio uicum a porta de North usque ad ecclesiam et locum unius molendini ad pontem ciuitatis et duo maneria in Anglisi unum autem in Ros unum in Wirhalle Erberiam et in Lindesei terram decem boum et post obitum comitis uel comitissa Westonam cum appendiciis suis in Derbesiria et rectam decimam de piscatorio Etone et omnium que ei pertinent et decimam de Frodesham de molendino de piscatoria et de pullis equarum et de Weuerham et de Vfre et de Lech et de Roecestra et de Haurdina et de Colesul et Bissopestred et de Uppetuna de Estham et de Campedene et decimam piscatorium de Ruelent et decimam Anglisi de dominio suo etiam de nauibus Ecclesiam et terram ecclesie et decimam de dominio de Danefort et de molendinis Horum omnium supradictorum maneriorum rectam decimam in omnibus dederunt in pullis in uitulis in quibus in porcis in lana in caseis et in aliis rebus que decimari debent Donum Westune Ermentrudis com[it]issa iussu comitis Hugonis posuit super altare coram domno Anselmo archiepiscopo Cantuarie et baronibus suis Ea die senserunt sanctam Werburgam de Westona per decimam eiusdam Westone et per ecclesiam et terram ecclesie Estone et per terram unius carruca quam tunc presenter exhibuerunt reliquam uero partem omnem liberam et quietam in elemosina semper in posterum post discessum illius qui prius obiret concesserunt Quin etiam baronibus suis concesserunt ut unusquisque post obitum suum rectam partem omnis substantie sue prefate abbatie daret et centum solidatas terre aliis autem secundum posse suum Teste reuerendo domino Anselmo archiepiscopo Herueio episcopo Balduino monacho Rodberto filio Hugonis Willelmo constabulario Willelmo Malbanc Rannulfo dapifero Radulfo dapifero Hugone filio Osberti Ricardo Banastro Hamane de Maceio Gilleberto de Venables Ricardo de Vernon Ricardo de Rullos Bigod des Loges Rannulfo Venatore aliisque quam plurimis Willelmus Malbeench dedit huic abbatie sancte Werburge Witeberiam et terciam partem Weupre et ecclesiam et decimam de Tatenhala et terram duobus bobus et decimam de Salchale et de Claituna et de Yraduc Teste comitissa Ricardo Banaste Hugone Osberti filio Bigod des Loges Ricardo pincernario et Sirardo Rodbertus filius Hugonis capellam Cristentune et terram capelle et terram cuiusdam rustici ipsumque rusticum et quoddam molendinum terramque ipsius molendini et chotam Ordrici ipsum Ordricum et quendam campum iunctum huic cote et Cryu et quandam salinum in Fuleuuic et duas messuras in ciuitate et paululum terre iuxta Bochtunestan Hoc donum concessit Hugo comes Teste Willelmo Nigelli filio et fratre eius Ricardo Rannulfo dapifero Bigod Hammone de Maceio Hugone Osberti filio Hugone Normanni filio Fulcone de Baiunuilla Vnfrido de Costentin Hugo filius Normanni et Radulfus frater eius partem suam de Lostoch et ecclesiam de Cotituna et terram ecclesie et decimam et de Lay Teste Willelmo Malbeench multisque aliis Ricardus de Vernon decimam Estone et Pichetone Ricardus de Rullos ecclesiam et decimam Waueretone et Hottone et Clotone et molendini Clotone Billeheld uxor Baldrici Pecfortunam Teste Normanno de Arrecio multisque aliis Radulfus Venator terram trium carrucarum in Brochetuna Hugo de Mara Reddecliuam concedente comite Teste comitissa Willelmo Nigelli filio multisque aliis Nigellus de Burceio decimam de Stortuna et de Grauesbyri et quartam partem de Grauesbyri tam de luco quam de plano Teste Garatin fratre eius Ricardo de Rullos Willelmo filio Huberti Gisleberto de Blayne Radulfus Ermuini filius et uxor eius Claricia terram in Odecerce ad octo boues et decimam de Berlestona in Wirhale et de Uerulestane in Wicesfeld et de equabus suis ubicumque sint Teste Godefrido mercatore et Nigello multisque aliis Rodbertus de Tremonz Tideluestan Teste Rannulfo fratre suo Rodberto dapifero Wascelenus nepos Walterii de Vernon quendam agricolam et terram quatuor boum in Nessa et decimam de Prestona et terciam partem tocius substantie sue et uxoris eius Teste Gisleberto Wulmaro archidiacono Sirard capellam de Bedintone et terram quatuor boum et decimam illius manerii et decimam de Bromhale et de Waleie et de Maynes et de Westone et de Wille et post obitum omnem substantie sue et uxoris sue de Cestresyra et de Mannis Teste Willelmo constabulario Hugone Osberti filio et Wimundo de Col Ricardus de Mesniluuarin decimam de Blachenoth de annona de piscatoria et de omnibus de quibus decima debet dari Teste Rogero fratre suo et Rannulfo de Beurello et Rannulfo de Walebruno Rannulfus filius Gocelini concessit decimam suam sicut pater suus dedit eam Rodbertus Putrel terram unius carruca a Maclesfeld Teste Waleranno de Baro et multis aliis Walterius de Vernon decimam equarum suarum Comes nauim unam cum decem retibus ad piscandum in Anglisi inperpetuum liberam et quietam Ad festum sancte Werburge in estate concessit feriam trium dierum Teste cometissa Willelmo pincerna Hugone camerario Willelmo Malbeenc Ricardo Banastro
