Charter Document - 00899794

Charter Document - 00899794


Charter Number: 00899794
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In fine libri [] in quodam fragmento de manu antiquiore Hec sunt capelle que consensu canonicorum sancte Frideswide edificate sunt capella de Hedindon et de Merston cum plenariis decimis ecclesia sancte Marie Magdalene capella sancti Egidii capella sancti Clementis capella Elsefeld iste libere sunt ab omni consuetudine sicut seruitium altaris matris ecclesie de qua nulla redditur consuetudo episcopis vel ministris eorum excepto quod si in eadem ecclesia episcopus sinodum tenuerit ornamentum quodlibet sericum ad dorsum eius pendi debet Sunt et alie capelle que ab antiquo ad predictam pertinent ecclesiam capella de Forsthull [] hec sunt ecclesie et capelle infra ciuitatem capella de sancta Trinitate ecclesia sancti Michaelis supra portam aquilonarem ecclesia sancti Petri apud Castrum ecclesia Omnium Sanctorum capella sancti Michaelis supra portam australem capella sancte Mildride et dimidia pars sancti Aldati