Charter Document - 00899782

Charter Document - 00899782


Charter Number: 00899782
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1174 - 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Significaverunt nobis dilecti filii nostri prior et canonici sancte Frideswide quod cum super causa que inter eos et canonicos de Oseneia de ecclesia sancte Marie Magdalene vertitur de mandato nostro coram venerabilibus fratribus nostris Exoniensi et Cicestrensi episcopis tractaretur [et] ad audientiam nostram appellassent iidem episcopi canonicos de Oseneia in possessionem ecclesie ipsius causa rei servande judicaverunt induci et postmodum iidem episcopi literas commissionis nostre quas super causa ipsa receperant diligentius intuentes et videntes appellationem alterutri partium in eisdem literis inhibitam non fuisse Oxoniensi archidiacono mandaverunt ut omnia in eodem statu servaret in quo tempore facte appellationis fuisse dinoscuntur Interim vero Canonici de Oseneia in prescriptam ecclesiam irruerunt et ibi manere volentes a ministris sancte Frideswide rejecti fuerunt Deinde autem canonici de Oseneia ad Londoniensem et Wigorniensem episcopos literas nostras impetraverunt continentes quod si a possessione ipsius ecclesie fuissent violenter ejecti eis possessio redderetur et sic cum pars utraque propter hoc eorum se conspectui presentasset prefatus prior sancte Frideswide quoniam litere ante terminum appellationi prefixum sicut aiebat per subreptionem fuerunt impetrate ad nostram iterum audientiam appellavit Sed Londoniensis episcopus appellationi non deferens canonicos de Oseneia in possessionem eius ecclesie fecit induci Inde est quod fraternitati tue per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus sive ex literis nostre commissionis predictis Exoniensi et Cicestrensi episcopis factis sive ex assertione ipsorum episcoporum aut etiam alius tibi legitime constiterit in predictis literis appellationem inhibitam non fuisse quicquid post eius appellationem ab eisdem episcopis ad nos interpositam in causa ipsa innovatum est vel mutatum in eum statum facias appellacione cessante reduci in quo tempore facte appellacionis noscitur extitisse non obstantibus litteris nostris ad Londoniensem et Wigorniensem episcopos posterius directis si ante terminum appellacionis prefixum aut etiam in terminum fuerint tacita impetrate veritate Non enim a possessione fuerunt ejecti violenter si volentes possessionem intrare sunt incontinenti rejecti cum liceat omnibus vim incontinenti vi repellere et ab aliorum violentia jura sua tueri deinde vero utraque parte ante te convocata causam diligentius audias et eam sublato appellacionis remedio studeas terminare