Charter Document - 00899543
Charter Number: | 00899543 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Matillis filia Radulfi filii Leuerun concessi et dimisi et liberaui Willelmo Hosario de Oseneya terram meam in carnificio que iacet inter terram Bernardi Coci et terram Adelic[ie] filie Reineri illi et heredibus suis tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et integre reddendo inde annuatim sex solidos ad duos terminos anni pro omni seruicio uidelicet tres solidos ad Pasca et tres solidos ad festum sancti Michaelis Et pro concessione mea et dimissione predicte terre prenominatus Willelmus clamauit michi nouem marcas quietas de debito Radulfi patris mei et duas marcas de debito Radulfi fratris mei et dedit michi sex marcas de gersuma Et quia uolo [] hiis testibus Willelmo de Burt[one] capellano de Osen Willelmo de sancto Eldado capellano Thoma filio Eilrici Henrico filio Segrim Roberto fratre eius Henrico filio Simeonis Willelmo le Knit Bartholomeo Grosmarche Philippo Halgot Waltero Halg[ot] Willelmo Specere Amfr[ido] Kitte