Charter Document - 00898562
Charter Number: | 00898562 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Edwardus dictus Abbas ecclesie de Oseneya et Conuentus eiusdem [loci] concedimus Thome filio Rogeri filii Hemmingi quamdiu uixerit in seculo tantum seldam et cel[larium] cum alia superficie terre que fuit Eilwini fratris [nostri] tenendam de ecclesia nostra per decem solidos annuatim reddendos scilicet quinque solidos ad Natale domini et quinque solidos ad festum sancti Iohannis Baptiste Huius concessionis testes sunt Thomas clericus de Niwintune [H]ugo de Elsefeld Willelmus frater Asketil Iohannes Kepeharm [La]urentius filius Herding Ailnod frater eius Edmundus Medicus Willelmus Husier Iohannes filius Radulfi Willelmus [filius] Ailnod et multi alii