Charter Document - 00891102
Charter Number: | 00891102 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1185 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo dei gracia abbas Oseneie et conuentus eiusdem ecclesie concessimus et grantauimus et liberauimus Ysaac Iudeo filio Mossei de Bristo et heredibus eius terram nostram quam Edwi filius Milde tenuit de feodo Willelmi filii Siwardi que terra est in uico Iudeorum Oxenefordie inter terram Saulfi uinitoris et terram que fuit Hugonis Salnarii quam idem Ysaac tenet tenendam perpetuo de nobis libere et quiete in feodo et hereditate reddendo inde quatuor denarios ad festum sancti Michaelis annuatim apud Oseiam pro omnibus seruiciis absque omni causa Et pro concessione prediuise terre prenominatus Ysaac dedit nobis xx libras sterlingorum de recognitione Et nos illam terram warantizabimus predicto Ysaac et heredibus eius contra omnes homines Et ut terra predicta sepe dicto Ysaac et heredibus eius perpetuo et stabiliter permaneat sicut sepius predictum est sigilli nostri attestatione confirmauimus