Charter Document - 00891101
Charter Number: | 00891101 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1175 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Hugo Kepeherm concessi canonicis Oseneie unum pedem in latitudine de muro meo de terra Hugonis Salarii ad exaltandum murum suum quantum ipsi uoluerint ita tamen quod murus ille erit communis michi et eis ut uterque nostrum possit mei remum super eum ponere sine alterius dampno Hiis testibus Hugone de Helsefeld Iohanne Preposito Iohanne Kepeherm Radulfo Britone Seulfo Uinitario Willelmo et Amfrido eius fratre Willelmo filio Sueting Thoma filio Ailrici Lamberto Segrim diacono et multis aliis