Charter Document - 00891093
Charter Number: | 00891093 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1237 - 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Iohannes capellanus filius Bald[] de C[] uendidi dimisi concessi liberaui [] Henrico de Bunseye et Alicie uxori sue et heredibus eorum totam terram meam in Stocwellestrete illam scilicet quam tenui de Priorissa de Lutlemor et Conuentu uidelicet illam terram que est inter portam Priorisse de Lutlemor et terram Gallinarii scilicet Thome tenendam et habendam de Priorissa et Conuentu de Lutlemor ita libere et quiete sicut ego tenui et totum ius meum quod habui uel habere potui pro me et heredibus meis predicto Henrico et Alicie uxori sue et heredibus eorum uel cuicunque assignare voluerit preter in religionem quietum clamaui reddendo inde annuatim predicte Priorisse [] vi solidos pro omni seruicio ad quatuor terminos anni [xviii d] [] Et ego [] Pro hac autem vendicione [] dedit michi predictus Henricus et predicta Alicia tres marcas argenti pre manibus Et in [] hiis testibus Galfrido de Stokwelle tunc maiore Thoma Vileyne Iohanne Halegod Radulfo Molendinario Baldewyno de Bunseye Willelmo Longo Ricardo preposito de Bunseye Iohanne Bard Waltero de Sumerforde et multis aliis