Charter Document - 00891083

Charter Document - 00891083


Charter Number: 00891083
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Martinus le Waunter resignaui et quietam clamaui deo et ecclesie beate Marie de Oseneya [] totam terram meam quam de eis tenui in parochia sancti Thome de Osen et quicquid iuris in ea habui uel habere potui absque ullo retenemento in perpetuum pro me et pro meis ita quod nec ego nec heredes mei uendicare poterimus de cetero ius in ea uel eciam in aliis propinquis terris racione antique tenature uel mei uel antecessorum nostrorum Pro hac autem resignatione [] dederunt michi prenominati canonici de caritate domus sue duas marcas argenti in gersum et ego me firmiter obligaui in curia de Osen tactis sacrosanctis pro me et pro meis omnia supradicta fideliter obseruaturum in perpetuum Et in [] hiis testibus Philippo Molendinario Nicholao Molendinario Amiz lineorum drapario Willelmo Speciario Iohanne Brutel Rogero textore Angero clerico Petro de Tackele et aliis