Charter Document - 00891074
Charter Number: | 00891074 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1184 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Hugo Abbas Oseneie et conuentus eiusdem loci concessimus [] Ricardo nepoti fratris nostri Willelmi de Stokingeberi et Roberto fratri eiusdem Ricardi capitalem domum cum cellario et solario terre illius quam Wigerus de nobis in Oseneia tenuit simul cum medietate tocius curie illius in longitudine tenendam de nobis in uita eorum tantum libere et quiete per xvi denarios annuatim inde ad duos terminos reddendos scilicet ad [festum sancti Micha]elis viii d et ad Pascha viii d ita [tamen quod si Ric]ardus aliquo modo istud tenementum [tenere desierit] Robertus frater eius illud in uita sua tantum [tenebit Inde] fecerunt nobis fidelitatem et in rec[ognitione de]derunt nobis dimidiam marcham a[rgenti]