Charter Document - 00891069
Charter Number: | 00891069 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1310 |
Date type: | Internal, Regnal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex vicecomiti Oxon salutem Scias quod abbas Oseneye fuit coram baronibus de Scaccario nostro apud Westmonasterium a die sancti Hillarii proximo preterito in xv dies ad reddendum domine matri nostre Margarete regine Anglie compotum nondum ei redditum pro tempore quo habuit custodiam molendinorum Oxon item prati de Kyngesmede Quare tibi precipio quod exitus terrarum suarum quos ea occasione leuaueris sine dilacione restituas eidem Teste T de Cantebr apud Westmonasterium vi die Februarii anno regni nostri iii