Charter Document - 00891041
Charter Number: | 00891041 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1216 - 1227 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui de Oseneya salutem et apostolicam benediccionem Solet annuere sedes apostolica piis uotis et honestis petencium precibus fauorem beneuolum impartiri Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis precibus inclinati capellam sancti Thome cum pertinenciis suis sicut eam iuste et canonice ac pacifice possidetis uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumserit indignacionem omnipotentis dei et bonorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Da[tum] Laterani []