Charter Document - 00891039

Charter Document - 00891039


Charter Number: 00891039
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Thomas de sancto Walerico pro salute mea et meorum et pro animabus antecessorum meorum concedo et presenti carta confirmo in liberam et perpetuam elemosinam ecclesie sancte Marie de Oseneia et canonicis [] quicquid de feodo meo ad ecclesiam sancti Georgii de Oxeneford pertinet tam de dominiis meis quam de tenaturis hominum meorum sicut carta Bernardi patris mei eis testatur Preterea concedo eisdem canonicis et presenti carta confirmo medietatem decem et septem acrarum et dimidie in Oseneia quas pater meus eis dedit sicut carta eius illis testatur Hiis testibus Hugone de Camberun Roberto de Aumeri Radulfo Hareng Nigello decano Stephano capellano de Harewelle Milone presbitero de Horspade magistro Sansone Willelmo clerico Rogero de Asteles et Waltero et Otuello et Henrico et Philippo filiis eius