Charter Document - 00891033
| Charter Number: | 00891033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
| Date: | 1230 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Alicia filia Roberti textoris dedi concessi et liberaui et quietum clamaui deo et ecclesie sancti Marie Osen [] totam terram meam que est de feudo eorundem Canonicorum que iacet iuxta terram Iohannis Bruthel uersus orientem habendam et tenendam libere et quiete et integre in perpetuum Et ego [] Pro hac autem concessione dimissione liberacione [] dederunt michi dicti Canonici decem solidos esterlingorum in gersoma Et quia [] hiis testibus Waltero capellano de capella sancti Thome Thoma de Deuerel capellano Nicholao Molendinario Amis Iohanne Bruthel Fulcone Willelmo Braban Henrico Purcelle Henrico de Camera et multis aliis
