Charter Document - 00891025

Charter Document - 00891025


Charter Number: 00891025
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254 - 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Ricardus abbas Oseneye et eiusdem loci conuentus concessimus tradidimus et liberauimus Waltero le Tannur de Oxonia et Dionisie uxori sue unum mesuagium cum pert in parochia sancti Thome Oseneye quod est inter terram que fuit aliquando Philippi de sancta Elena et terram nostram quam Walterus carpentarius aliquando tenuit tenendum et habendum ad feodi firmam sibi et heredibus suis libere quiete et integre reddendo inde annuatim sex solidos sterlingorum per annum [xviii d] [] pro omni seruicio et demanda salua secta curie nostre apud Oseneyam Et dicti Walterus et Dionisia iurauerunt nobis fidelitatem de predicto redditu fideliter reddendo quod si de fecerint licebit procuratori nostro namiare omnia tenementa eorum infra Oxoniam et extra quocienscumque terminis [con]stitutis prefatus redditus fuerit aretro nec licebit eis aliquo modo edificia a pre dicto tenemento transferre sine aliis legare uendere uel dare uel impignorare sed ea suis propriis [sumptibus de]bent omni tempore susten[tare Et nos] Ricardus abbas et conuentus [] In cuius [] hiis testibus Alexandro persona sancti Bodoci Reginaldo Cementario Willelmo Amys Hugone le Muner Roberto de ponte Henrico Purcel et aliis Memorandum quod mesuagium illud traditum W le Tannur ante tradicionem non soluit nisi v solidos et nos sumptibus nostris illud sustentauimus