Charter Document - 00890994
Charter Number: | 00890994 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Willelmus Hosarius dedi [] deo et ecclesie beate Marie de Osen [] illud tenementum meum in uico carnificum Oxon quod scilicet Willelmus Wigge de me tenuit pro uiginti et quatuor solidis per annum in feodo hereditate salua tamen tenura ipsius Willelmi et heredum suorum qui tenebunt de ipsis sicut de me prius tenuerunt et saluo redditu quinque solidorum annuatim soluendorum capitali domino et aliud tenementum meum quod de eisdem Canonicis tenui in corueseria Oxon et totum tenementum meum in parochia sancti Georgii de Oxon cum molendino cheualeraz et cum omnibus aliis pertinentiis omnia supradicta tenementa tenebunt et habebunt in perpetuum libere et quiete et integre cum omnibus pertinentiis suis in liberam et perpetuam elemosinam Ut autem [] hiis testibus Henrico filio Simeonis Philippo Molendinario Roberto Oen Iohanne Pady Ricardo filio Henrici Rogero filio Stephani Henrico de Lisewis Lamberto Alutario et multis aliis