Charter Document - 00890992

Charter Document - 00890992


Charter Number: 00890992
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mandate
Date: 1257
Date type: Internal, Calendar, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

H dei gracia [] N de Hanred vicecomiti Oxonie [] Quia pons Tamisiam iuxta Castrum Oxonie per quem ab australi parte Oxonie ad domos nostras eiusdem uille transire consueuimus fractus est ita quod nullus eques aut pedes per pontem illum diuertere potest et quidam de partibus adiacentibus pontem illum reparare tenentur ut accepimus tibi firmiter precipimus quod per sacramentum proborum et legalium hominum per quos rei ueritas melius sciri poterit diligenter inquiras qui pontem predictum reparare tenentur et omnes illos quos per inquisitionem illam inueneris ad hoc teneri distringas ad pontem illum reparandum et hoc non omittas Teste me ipso apud Sanctum Albanum [] Marcii anno regni nostri xl primo