Charter Document - 00890986
Charter Number: | 00890986 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo abbas Oseneie et conuentus eiusdem loci concessimus et presenti carta confirmauimus Philippe filio [Roberti] molendinarii et heredibus eius masu[agium] quod Robertus pater eius de nobis tenuit super a[qu]am molendinorum iuxta castellum de Oxenef tenendum in feodo et hereditate per duos solidos annuatim apud Oseneiam soluendos libere et quiete pro omni seruicio scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et aliam medietatem ad festum sancte Marie in Marcio Inde fecit nobis fidelitatem et in recognitione dedit nobis unam marcham argenti Hiis testibus Ernaldo presbitero de Bracchel Warino presbitero sancti Georgii Iohanne clerico Symone clerico nostro Willelmo Speciario Waltero Carcerario Roberto Coco Adam Portario