Charter Document - 00890985
Charter Number: | 00890985 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1184 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Hugo abbas Oseneie et conuentus eiusdem loci concessimus [] Luce de Wurda et heredibus eius totam terram quam Lewinus Buf de nobis tenuit [que est] inter duos pontes propinquiores Castello de Oxen tenendam in feodo et hereditate libere et quiete per xxxii denarios annuatim apud Osen soluendos uidelicet medietatem ad festum sancti Michaelis et medietatem ad Pascha Inde iurauit idem L fidelitatem se nobis seruaturum et in recognitione dedit nobis quatuor sextaria uini Hiis testibus